onus quod vidit Abacuc propheta
usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te
vim patiens et non salvabis
quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda
et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio
potentior
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem
iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea
egreditur iudicium perversum
aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite
quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum
narrabitur
quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem
ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula
non sua
horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus
eius egredietur
leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et
diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et
congregabit quasi harenam captivitatem
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius
erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit
aggerem et capiet eam
tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est
fortitudo eius dei sui
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et
non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut
corriperes fundasti eum
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad
iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes
et taces devorante impio iustiorem se
et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non
habens principem
totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et
congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo
quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper
interficere gentes non parcet